- PHALA
- PHALAin Synodo Colon. A. C. 1280. c. 3. Cappas tunicatas, tunicas, phalas, indumenta, tabbardos, calceos vel caligas nonferunt, nisi B. Benedicti vel B. Augustini regulae congruentes: vestis genus est. Et etiamnum Belgae failles appellant vestimentum, quô caput et totum corpus vice pallii feminae operiunt. Kylianus, Falie, palla, cyclas, vestis muliebris spatiosa totum corpus circumdaens. In plurali Phalae seu Falae, turres sunt rotundae, in ovi speciem Vitruvio; sic dictae a Circorum Phalis, quae dividebant Euripum et Metas, constructis ad tempus turribus, ut ait Servius ad Aen. l. 9. Meminit Phalarum Circi quoque Iuvenalsi Sat. 6. v. 589. quas δημιουργήματα ὠοειδῆ vocat Dio. Sed et ita appellabant turres ligneas, ad oppugnanda oppida. Papias, Phalas dicunt ligneas turres. Vide quoque Guibertum Histor. Hierosolym. l. 7. c. 6. Abbonem de Bellis Parisiac. p. 502. 505. 509. 513. 517. Oder. Vitalem p. 624. aliosque, laudatos Carolo du Fresne Glossar. nec non Salmas. ad Solin. et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.